2016年05月31日

O Medice Bone!

Nonne tam calidum quam aestate hodie? Saltem medicatum petens ad medicum ii. O Zomig salvator mi! Medicum quem hodie primum vidi tamen dixit dolorem meum non hemicraniam haberi. Rogabam ut medicatum mihi daret et dignus sic factumst ne mox dolore fleam, dicens melius remedium mihi eique quaesendum esse. Eia, bonus medicus is est.
posted by たにし at 16:30| ephemeris

2016年05月30日

Vita sine Google

Em.. Iam dialogum secundum Luciani pingo fereque confeci, de quo tamen ambiguus sum. Quia eo Jupiter dicit Apollinem a Brancho Hyacinthoque amatum esse. Sane Hyacinthum illum amavisse novi, sed Branchum? Nonne filius Apollinis ipsius???

Alio dialogo autem Bacchus dicit Priapum eum temptavisse................ Patrem ipsius? Obsecro!

Sed judice aequo, fortasse in aetate qua Lucianus vivebat talis scientia pretiosis libris sine Google difficilis aquisutu.

Bacchus autem seductorem negavit sed ridens veniam dedit. O Bacche nimis clemens! Cratere caput eius fregissem!
posted by たにし at 15:50| ephemeris

2016年05月29日

Caeruleus, Caeruleior

Ecce, iidem flores imbris. Potesne videre eos caeruleiores esse quam nudius quintus?

ajisai0529.jpg
posted by たにし at 16:11| ephemeris