2016年06月27日

Fur Amabilis

Quid id sit putas? Gallane tam globosa citataque? An aliquine fructus? Quod magis mea refert, tamen, idne edi possit? Dum interrete quaero, tamen fur id subripuit! Sciurulus, scio. Tam amabilis ut eum premere non possim. Tam agilis ut eum capere non possim scilicet.

gallane.jpg
posted by たにし at 19:33| ephemeris

2016年06月26日

Pillei Ordinati

Novistine quae illa sint? Balani, an quae autumno balani fient. Illos parvos pilleolos vide! Amabilium auxilio apium vere multi flores huius roboris tantas nuces sciuris paravit. Qui amodo in globosas glandes crescent? Videamus.

balani.jpg
posted by たにし at 16:42| ephemeris

2016年06月25日

Barba Rosaea

Sed de Fridericus I non est, etsi is quoque mea valde refert.

Forte sermonibus cum amico ad Mifunem veniente Barbam Rosaeam Kurosavae memini. Tum continuo illam peluculam vidi. Quamquam eam plus quam decies vidi fabulamque ipsam vero novi, quandocumque medicus filia Rocusucei dicit eum quiete vixisse, nequeo contineri quin lacrimam. Sed id modo mihi lacrimae primae.
posted by たにし at 18:11| ephemeris